Intellectus Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica II.1.6, p. 97.76-92

Occurrence of the quotation formula
Intellectus Peripateticorum, p. 97.91-92
Paraphrase Neutral
Et attende, quod hoc modo accidentis moventia media potentia sunt infinita, quoniam si ponamus duos motus, scilicet planes et aplanes, esse super polos diversos secundum inaequalem velocitatem et tarditatem, et primum esse motum aplanes, qui vocatur diurnus, et secundum esse motum planes super diversos polos: sequitur necessario, quod secundum diversitatem mediorum relatorum ad superius in quolibet momento motus est diversitas angulorum et formarum moventium, et hoc, potentia continue exeunte in actum, est infinitum. Et quia secundum has formas currit generatio et diversitas figurarum in generatis, sequitur necessario, quod generatio secundum huiusmodi circulum, qui propter diversitatem polorum obliquus est, erit inquieta et virtualiter infinita, sicut diximus in ii peri geneseos. Et iste est intellectus Peripateticorum in hoc loco, quem multi ignoraverunt.