Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.1, p. 54.3-19

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 54.14
Paraphrase Neutral
Tractantes de specie tamquam de secundo universali, cogimur differre tractatum de differentia et tertio loco inter universalia ponere, quia, quamvis differentia constitutiva sit de essentia speciei et principium essentiale ipsius nec possit esse species, quae non ex genere et differentia constituatur, tamen, quia genus diffinitur per speciem et species per genus - propter hoc quod genus habet dependentiam ad speciem et species ad genus, eo quod correlativa sunt et unum diffinite et certe cognosci non potest sine reliquo - ideo oportet tractatum de specie immediate ponere post tractatum de genere. Cuius tamen aliam rationem dicit esse Avicenna, hanc scilicet quod differentia non est in qua est genus per essentiam, cum differentia sit actus sive forma simplex, in specie autem per essentiam est genus. Adhuc autem differentia non est in genere nisi potestate, species autem est in genere sicut in continente ipsam;