in Albert the Great, Super Porphyrium 4.1, p. 54.28-43
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 54.37
ParaphraseNeutral
Sicut autem de genere diximus quod non curavimus ponere nisi illas generis intentiones, quae ad illam generis significationem, quae apud philosophos est, aliquam habebant similitudinem, ita non curamus ponere intentionem speciei, quae non habet similitudinem ad intentionem speciei apud philosophos acceptam. Et ideo non curamus de primitiva specie vel derivativa, quae apud grammaticos consideratur, sed speciem in natura invenimus et in civilibus, secundum quam similitudo quaedam est ad speciei intentionem, quae est apud philosophos. Avicenna enim dicit, quod genus uniuscuiusque primum essentiale et informe subiectum est. Quod ‘primum’ dicitur, quia in eo est prima potentia et prima incohatio ad esse rei secundum substantiam et quiditatem ipsius; vel potius ipsum est prima potentia et incohatio esse rei, cuius est genus, et ideo est sicut materia propria et proxima.