Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.1, p. 55.12-20

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 55.19
Paraphrase Consensual
Et hoc modo etiam species ad intentionem philosophicam de specie habet similitudinem, quia sic dignitas attribuitur vel indignitas his quae in specie sunt constituta, sicut ‘homo dicitur dignissima creaturarum’, bufo autem animal conterendum. His igitur modis accepta species ad speciem sive speciei intentionem, quae in philosophia est, habet similitudinem, et ab ista similitudine, ut dicit Avicenna, et ad intentionem speciei philosophorum nomen est translatum.