Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 4.1, p. 56.45-78

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 56.59
Paraphrase Neutral
Si autem consideretur id quod est relativum, secundum causam quae relationem inducit, nihil prohibet unum relativorum esse causam alterius, et non e converso; sicut si consideretur persona quae est pater secundum actum generationis, per quem causa est filii, nihil prohibet patrem esse causam, et non e converso filium causam esse patris, quia, sicut dicit Aristoteles in ix ethicorum, pater est qui sui aliquid habet in filio, filius autem nihil sui habet in patre. Et hoc modo genus, sive id quod est genus, principium speciei est, per id quod genus est in specie differentia constitutiva formatum et distinctum. Species autem nihil sui habet in genere per modum illum. Et sic unum diffinitur per reliquum, et non e converso. Et haec est distinctio Alfarabii et Avicennae. Dicendum ergo secundum eos, quod quaedam diffinitio relativorum est ‘sicut demonstrationis medium’ et quaedam sicut conclusio. Illa enim quae datur de relativis, secundum quod unum est causa alterius et non e converso, est sicut demonstrationis medium vel sicut ‘ demonstratio positione differens’. Illa autem, qua relativa per se invicem diffiniuntur, est sicut conclusio. Quia enim pater generando causa filii est, ex hoc concluditur quod pater filii pater est, et diffinitur per filium; et quia filius a patre genitus est, inde est quod filius non suiipsius sed patris filius est et diffinite non cognoscitur nisi per patrem. Et sic est inter genus et speciem, quia ex hoc quod genus principium speciei est, concluditur quod genus non suum sed speciei genus est; et ex hoc quod species principiata est a genere hoc modo principiationis, quo genus mediante differentia determinante et distinguente genus constituit speciem, concluditur quod species non sua, sed generis species est, et sic diffinite non cognoscitur nisi per genus.