in Albert the Great, Super Porphyrium 4.1, p. 58.14-21
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 58.14, 58.21
ParaphraseNeutral
Dicit autem Avicenna quod, cum dicitur, quod de pluribus et differentibus numero praedicatur, intelligendum cum praecisione, ut addatur differentibus numero ‘ solo’. Et tunc non tenet quod obicitur de genere, quia genus etiam est quod de pluribus differentibus numero praedicatur. Non enim praedicatur genus de pluribus solo numero differentibus, sed etiam de differentibus specie. Et haec quidem est solutio Avicennae.