in Albert the Great, Super Porphyrium 4.2, p. 59.1-32
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 59.12, 59.29-30
ParaphraseCritical
Ad oppositum autem huius est quod formatio potentiae generis secundum substantialia perfecta non est nisi in specie specialissima. Id enim quod est formatum in specie subalterna, adhuc est in potentia ad alteram formam; ergo suae naturae plenam non habet speciositatem. Id autem, unde transfertur nomen, plenae est speciositatis, ita quod secundum illam rei attribuimus dignitatem secundum felicitatem dictam et determinatam. Videtur ergo quod nomen hoc prius transfertur ad speciem specialissimam, quae perfectam habet sui generis et potentiae formationem. Inter has rationes dubitare se dicit Avicenna, quid potissimum dicatur. Utrumque enim dicit rationabiliter posse dici secundum inductas rationes. Sed sine praeiudicio dici potest quod, quia translationes secundum similitudinem fieri debeant, quod magis proprie et prius transfertur nomen ad speciem specialissimam quam ad speciem subalternam. Species enim subalterna aliquid habet generis et aliquid potentiae et aliquid privationis, nec tota est deducta ad speciei dignitatem, sicut species specialissima. Et quod dicitur, quod descendentibus prius occurrit species subalterna, nihil facit ad translationem nominis. Translatio enim non fit per rationem divisionis nec etiam per rationem resolutionis vel etiam compositionis, sed per solam rationem similitudinis. Ratione autem similitudinis planum est, quod prius transfertur ad speciem specialissimam et posterius ad speciem subalternam. De secunda autem quaestione dubitare videtur Avicenna, scilicet secundum quam illarum diffinitionum species habeat quod est universale, quamvis modica valde videatur esse ratio dubitationis.