in Albert the Great, Super Porphyrium 4.4, p. 65.48-59
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 65.55-56
ParaphraseCritical
Substantia enim perfectius genus est, et in ipso exempla sunt magis nota; substantia enim est quiddam et ipsa est genus, quia non habet cui ut generi supponatur, ut species fiat, et ideo tantum genus est et non species. Sub hac autem substantia est corpus sive substantia corporea. Sub corpore vero sicut sub genere est animatum corpus, sub quo sicut sub genere est animal. Sub animali vero sicut sub genere est animal rationale secundum Stoicos, quamvis Avicenna et Arabes dicant, quod animal rationale ut genus est ad homines et ad angelos. Quod falsum est, quia angelus nullo modo proprie est animal, sed dicitur animal aliquando propter vivere secundum intellectum.