Peripatetici [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica II.1.13, p. 104.50-61

Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 104.56, 104.61
Paraphrase Neutral
Propter quod etiam hic modus istius sapientiae proprius, in quo modo sumus, non naturalis est nec in eo physica quaerenda est a nobis certitudo. Omnis enim natura forsan materiam habet. ‘Forsan’ dico propter intellectum, qui est ultima perfectio hominis, qui a materia est separatus sicut ipsae intelligentiae, quae secundum Peripateticos ultimae sunt perfectiones caelorum. Sed intellectus hominis continuus est cum continuo et tempore per imaginationem et sensum; et quoad hoc aliquam inclinationem habet ad materiam, quam non habent intelligentiae, quas Peripatetici dicunt esse caelorum perfectiones.