in Albert the Great, Super Porphyrium 5.1, p. 78.15-24
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 78.15-16
ParaphraseConsensual
Differentia igitur dicitur multipliciter, ut dicit Avicenna, non sicut genus et species, quia in genere et specie primo fuit usus horum nominum in physicis et politicis et ab illis haec nomina ad usum philosophiae sumpta sunt; sed in differentia factum est e converso. Nomen enim differentiae primo fuit in usu philosophorum, et ab illo transsumptum est ad usum communiter loquentium. Haec igitur est causa vera, quod multipliciter dicitur nomen differentiae: communiter et proprie et magis proprie.