Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.1, p. 79.36-48

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 79.44
Paraphrase Consensual
Secundum autem modum magis et maxime proprium alterum ab altero differre dicitur, quando substantiali et universali et specifica differentia differt, sicut differt homo ab equo specifica differentia, quae specifica differentia est qualitas essentialis hominis, qua rationalis dicitur. Haec enim differentia, quamvis sit forma essentialis hominis, tamen est qualitas naturalis generis et perfectiva potentiae ipsius et determinativa communitatis et confusionis eius, ut dicit Avicenna. Et ideo substantialis est speciei et substantia et principium substantiae, sicut forma et perfectiva est materiae et determinativa | confusionis eius et principium rei quae perfecta est ex materia et forma.