in Albert the Great, Super Porphyrium 5.2, p. 84.40-51
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 84.41
ParaphraseNeutral
Ad hoc autem quod de differentiis essentialibus et substantialibus obicitur, solvit Avicenna sic, quod forma substantialis, a qua sumitur differentia, tripliciter consideratur, scilicet ut forma esse conferens, et ut differentia, qua una species comparatur ad aliud alterius speciei, et ut actionis naturalis sive substantialis principium. Et primo quidem modo et secundo magis et minus non suscipit. Tertio autem modo consideratur actio, cuius ipsa est principium, dupliciter, scilicet ex parte formae, quae actionis est principium, et ex parte subiecti sive ex parte compositi, cuius est ipsa actio sicut agentis proprie.