in Albert the Great, Super Porphyrium 5.4, p. 91.3-14
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 91.10
ParaphraseNeutral
Si enim materialis est, tunc oporteret quod per motum vel per mutationem educeretur de illa, quia, sicut dicit Aristoteles in prima philosophia libro v, potentia passiva sive materialis est principium transmutandi ex alio, secundum quod est aliud; et tunc oporteret assignare, quid esset movens in educendo huiusmodi potestatem ad actum, eo quod, sicut vult Aristoteles in ix philosophiae primae et Averroes in commento ibidem, nihil est in potentia in alio, nisi quod uno motore educitur de illo ad actum. Quid autem sit movens ad hoc quod potestas generis materialis in actum exeat, a Peripateticis non est assignatum.