Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.4, p. 93.32-41

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 93.33
Paraphrase Neutral
Quod autem quaeritur, secundum quam causam sit illa potestas, dicendum in veritate, sicut et Averroes dicit, quod est causae formalis confusae in materiae confusione, quae tamen similis est potestati materiae, quia materia non est materia per hoc quod est nudum subiectum formae ab omni forma denudatum, sed potius materia in potentia ad formam per incohationem formae in ipsa. Et ideo dicitur in fine i physicorum quod ‘materia desiderat formam sicut femina masculum’, non in quantum est femina, sed in quantum est imperfecta.