Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.5, p. 94.48-60

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 94.52
Paraphrase Consensual
Et ideo cum ponerent ‘praedicatur de pluribus’, intellexerunt quod esset universale, et quod universale non oporteret in diffinitione explicite poni. Per hoc autem quod dicitur ‘essentialiter’, ponitur, ut dicit Avicenna, ad exclusionem accidentis quod, secundum quod universale est, praedicatur de pluribus specie differentibus, et praedicatur in quale, sed non est essentiale praedicatum, quod sit per se in subiecto et actu et intellectu, sicut differentia. Quod autem dicitur ‘quod de pluribus specie differentibus’, ponitur ad speciei exclusionem, quae non praedicatur nisi de pluribus numero differentibus, eo quod non comparatur communitas eius nisi ad individua.