in Albert the Great, Super Porphyrium 5.6, p. 98.45-59
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 98.54
ParaphraseCritical
Propter hoc dicunt alii quod, cum dicitur quod universale est quod praedicatur de pluribus sibi subiectis, hoc dictum est, non quod actu praedicetur de multis, sed quod aptitudinem habeat ut sit in multis, quamvis actu non sit nisi in uno solo, ut sol est universale. Unde, cum species subiectum sit, de quo praedicari habet hoc universale ‘differentia’, dicunt quod aptitudine praedicatur de pluribus, quamvis aliqua differentia actu non sit nisi in una sola specie. Et hanc opinionem recitat Avicenna et est omnino nulla. Quod statim patet, quia una species certa non est certa, nisi quia unica differentia est constituta, quae nullo modo habet aptitudinem quod sit in alia specie. Falsum ergo est, quod aptitudinem habeat ad hoc quod praedicetur de pluribus specie differentibus.