Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.6, p. 98.60-80

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 98.60, 98.77
Paraphrase Neutral
Dicit autem iterum Avicenna quod quidam diffinitionem inductam sic intelligunt, quod sit sensus, quod differentia praedicatur de pluribus, quae quidem plura differunt specie, quia ex differentia constitutiva non habent, quod differant numero, sed specie tantum. Et tunc sensus est quod differentia praedicatur de hoc quod in pluralitate est, quorum quodlibet differt specie ab altero, et non quod differentia praedicetur de pluribus speciebus semper. Et dat exemplum, sicut quando dicitur, quod omnis homo percutit gladio; non enim sensus est, quod quilibet homo singulariter gladio aliquo percutiat, sed quicumque percutit, non nisi gladio percutit. Ita dicunt quod omnis differentia praedicatur de pluribus differentibus specie: non quod omne, de quo praedicatur differentia, sit plura secundum speciem, sed quod omne, de quo praedicatur differentia, differt aliqua specie a suis oppositis vel disparatis. Hanc autem expositionem Avicenna dicit extortam et non contineri intellectu huius orationis, qua dicitur quod ‘differentia praedicatur de pluribus differentibus specie’.