Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 5.7, pp. 100.52-101.6

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 100.69
Paraphrase Neutral
Hanc autem differentiae descriptionem Peripatetici introductionis modo per exempla manifestant, quia rationale et irrationale, quae oppositae differentiae sunt, hominem et equum a se invicem dividunt, quae sub eodem sunt genere quod est animal. Quamvis enim una sola forma sive differentia, quae a forma sumitur, praesentia et absentia sua possit facere divisionem - sicut et in physicis una sola forma praesentia et absentia facit mutationem ab esse ad non esse vel a non esse ad esse, sicut et animal est aut rationale aut non rationale -, et sic quando fit per contradictionem divisio, sufficiat una differentia per affirmationem et negationem accepta: tamen quia disparata sunt quae sunt sub eodem genere, ut unumquodque dividentium in sua differentia et forma accipiatur, oportet quod fiat divisio per differentias oppositas sic: Animalium aliud rationale, aliud irrationale. His enim differentiis a se invicem differunt, quae sunt sub eodem genere. Quamvis enim, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius, ‘irrationale’ et alia similia privative vel negative accepta non dicant vero nomine differentias, eo quod differentia non nisi positive potest significari, tamen quia propria nomina differentiarum non habemus, unam notam nobis differentiam ponimus et aliam per privationem eiusdem significamus, quae est speciei subalternae quae ponitur sub genere.