Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 6.1, p. 109.53-70

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 109.62
Paraphrase Consensual
Oportet enim scire quod principia speciei substantiae sunt, quia species est substantia, quae fit ex principiis speciei. Non autem fit substantia ex non substantiis, et ideo principia speciei necessario sunt substantiae. Cum autem proprium sit de natura accidentis, quod non est pars esse substantialis, relinquitur quod principia suae essentiae essentialiter ipsum constituentia sint accidentia; haec tamen principia proprio essentialia causantur ab illis principiis, quae sunt speciei substantialia. Cuius exemplum dat Avicenna satis conveniens: ex hoc enim quod homo est animal rationale vel intellectuale, per principia homini essentialia consequitur quod sit admirativum de visis et auditis, et quod vehementis sit caloris et spiritus ad faciem, ubi sunt sensus perceptivi protensivum. Protensos autem calore et spiritu ad faciem sequitur faciei et membrorum in facie positorum dilatatio. Est igitur aptus natus ad ridendum, etiam si actu non rideat.