in Albert the Great, Super Porphyrium 6.2, p. 112.42-55
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 112.47
ParaphraseConsensual
Attendendum autem est quod, quamvis risibile sit proprium hominis, tamen risibilitas non est eius proprium, quia proprium est universale praedicabile; ‘risibilitas’ autem de homine praedicari non potest, sicut nec praedicatur in differentiis ‘rationalitas’, sed praedicatur ‘rationale’. Et huius causam dicit Avicenna satis convenientem, quia, cum universale sit notio totius eius de quo praedicatur et dicat ipsum totum vel secundum potentiam vel secundum actum vel secundum naturalem potentiam consequentem ipsum in eo in quo est, sicut totum dicit proprium; taliter autem totum non potest significari per abstractum, sed significatur per concretum: oportet universale concretionis modo significari per nomen universalis.