Antequam de assignationibus accidentis tractemus, quibus antiqui accidens descripserunt, oportet nos tractare de differentia proprii et accidentis, secundum quod est unum de quinque universalibus. In hoc enim Avicenna dicit antiquos, qui de quinque tractaverunt universalibus, esse deminutos, qui descriptiones accidentis posuerunt, antequam distinguerent, in qua significatione accidens acciperetur, secundum quod est unum quinque universalium. (1) Cum enim omne quod est sit substantia vel accidens, ut dicit Aristoteles, et proprium propter hoc quod sequitur esse completum speciei, sit accidens, videbitur de necessitate quod proprium sit accidens. Et sic, si accidens sumitur pro omni eo quod non est substantia, videtur quod proprium non sit divisum ab accidente. Et sic universalia non sunt quinque, sed quattuor tantum. (2) Adhuc autem proprium non potest dici essentiale speciei, quia ex quo proprium sequitur totam compositionem speciei et completum esse ipsius, species intelligitur sine proprio; et cum non sit essentiale speciei, erit accidentale speciei. Et sic, cum in natura sit accidens et in comparatione ad proprium subiectum sit accidentale, totum ponetur in naturam et essentiam accidentis. Non ergo erit in aliqua consideratione nisi accidens. Et sic iterum sequi videtur quod non sint quinque universalia sed quattuor tantum. Si autem aliquis dicere velit quod duplex est comparatio | accidentis ad subiectum: aliquod enim accidens comparatur ad subiectum ut ad subiectum tantum - et hoc est accidens -, aliquod autem comparatur ad subiectum ut ad subiectum et causam, et hoc emanat de principiis subiecti et est proprium subiecto; et sic differt proprium ab accidente: Hoc stare non potest, quia omne accidens, ut dicit Aristoteles in ix primae philosophiae, causatur a substantia et stabilitur et ordinatur ab ipsa, et sine ipsa est fluens et indeterminatum; et sic sequeretur quod omne accidens esset proprium. Et sic iterum sequeretur quod non essent nisi quattuor universalia: genus scilicet et species et differentia et accidens. Hoc autem etiam probatur ratione, quia omne quod secundum ordinem naturae est prius aliquo, est causa ad illud, ut determinatur in libro causarum et in libro fontis vitae. Non potest autem negari, quin in ordine partium entis secundum ordinem naturae substantia sit ante accidens; accidens ergo omne comparatur ad substantiam sicut ad subiectum et ad causam. Hoc autem etiam dicit ratio nominis substantiae quae dicitur a ‘substando’, eo quod accidenti substat ut causa et subiectum. (3) Adhuc accidens ‘dividitur in accidens separabile et in accidens inseparabile’. Inseparabile autem accidens est quod causatur a principiis subiecti, et proprium etiam est accidens a principiis subiecti causatum. Videtur ergo quod proprium sit pars accidentis et in minori ambitu communitatis quam accidens. Adhuc Avicenna quaerit, quid vocatur accidens, quando accidens dicitur unum quinque universalium. Si enim accidens dicitur id, cuius tota natura est accidens, ut color vel albedo, cum talia sint et genera et species et differentiae et propria, videtur quod quinque universalia non differant re sed modo tantum, ut videtur.