Sapientia Peripateticorum [al-Ġazālī, Ibn Rušd, Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Metaphysica III.2.4, p. 120.1-28

Occurrence of the quotation formula
Sapientia Peripateticorum, p. 120.28
Digression Neutral
Principia enim essendi sunt haec: materia, in qua res est in proxima potentia et ex qua, sicut in praecedenti huius philosophiae libro diximus, procedit res sicut ex imperfecto ad perfectum; et aliud conprincipium essendi rem est hic actus qui est finis generationis eius vel a quo res est id quod est. Et haec sunt ambo particularia. Et ex his realiter diffinitur res, quando dicitur, quod est composita ex tali materia et tali forma, sicut si de homine loqueremur et diceremus, quod homo est, quod componitur ex tali corpore quod est physicum organicum ad potentias vitae hominis, et ex anima, quae est endelechia et principium et causa huius vitae. Haec autem eadem principia per intellectum accepta sunt universalia et principia cognitionis, quia sic corpus huiusmodi physicum et organicum ad potentias et opera vitae est, in quo potentiae vitae sunt confusae et indeterminatae et imperfectae et incohatae tantum. Et haec intentio per intellectum abstracta et simpliciter accepta est animal, forma autem, quae est actus et causa vitae et determinatio ipsius et completio, est anima rationalis. Et huius intentio universaliter et simpliciter per intellectum accepta est ipsa differentia constitutiva hominis, quae est rationale. Non ergo eodem modo accepta, sed eadem sunt principia essendi et cognoscendi; et ratio substantiae est una et eadem, sed modus diversus. Et hoc est secundum Peripateticorum sapientiam.