in Albert the Great, Super Porphyrium 7.1, p. 116.9-19
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 116.13-14
ParaphraseNeutral
Ad hoc autem quod quaeritur, quid hic dicatur accidens, iam patet responsio ex praedictis. Quod autem quaeri posset, quae sit differentia accidentis et accidentalis, ex quo accidens dicitur hic accidentale, ut dicit Avicenna, solvendum per eundem Avicennam dicentem, quod accidens dicitur per oppositionem ad substantiam; accidentale autem est denominatum ab accidente et ratione esse accidentalis praedicatum et non ratione esse substantialis, quod habet subiectum. Et ideo dicit quod album non dicit albedinem, sed rem albam sub esse albedinis designatam.