in Albert the Great, Super Porphyrium 7.2, p. 117.10-36
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 117.10, 117.36
ParaphraseConsensual
Dicit etiam Avicenna vitium esse in hoc quod secundum hanc assignationem accidens dividunt in accidens separabile et in accidens inseparabile, dicentes quod dormire vel sedere est separabile accidens, nigrum vero esse corvo et Aethiopi inseparabiliter accidit. Et si obiciatur quod hoc videtur oppositum esse ei quod dicitur in assignatione accidentis, quia si adest et abest praeter subiecti corruptionem, tunc omne accidens videtur esse separabile et nullum inseparabile subiecto manente: Dant responsionem valde calumniosam dicentes, quod accidens omne separabile est secundum intellectum, quia potest subintelligi corvus albus et Aethiops nitens colore; nitens autem color non est nisi albus. Et haec responsio valde videtur debilis, quia separabile secundum actum et separabile secundum opinionem vel intellectum sunt separabilia aequivoce et talia in assignationibus diffinitionum poni non debent. Adhuc autem falsum videtur quod dicunt, quod praeter subiecti corruptionem possit intelligi corvus albus et Aethiops nitens colore. Nigredo enim comparatur ad corvum et Aethiopem ut ad subiectum et causam substantialem materiae et subiecto corvi et Aethiopis. Et ideo manente corvo, secundum quod corvus est, non potest intelligi corvus albus, ut videtur, quia corvo posito ut subiecto ponitur causa nigredinis et posita causa nigredinis non potest intelligi quod albedo insit corvo. Vitiosa igitur videtur talis accidentis assignatio. Et haec omnia concedit Avicenna.