in Albert the Great, Super Porphyrium 7.3, p. 119.38-61
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 119.39, 119.51
ParaphraseCritical
Quam diffinitionem non satis rationabiliter reprehendit Avicenna dicens quod hoc quod apponitur ‘semper autem subiecto inest subsistens’, omnino otiose apponitur et contra intellectum eorum quae in aliis assignationibus dicta sunt. Otiose quidem, quia - cum accidens dicatur quasi ‘adcadens’, eo quod non sit simpliciter ens, sed cadens ad substantiam, quae simpliciter est ens, et sic sit potius entis quam ens - non oportuit ponere quod est in subiecto. Non enim proprie est in subiecto, sed est aliquo modo subiecti aliquid potius quam sit, hoc est, esse habeat in subiecto. Non enim habet esse in subiecto, sed subiectum secundum quid habet esse secundum ipsum. Et quod dicitur ‘ subsistens accidens’, dicit Avicenna nihil significare, sicut vox non significativa est ‘buba’ vel ‘bultrix’. Accidens enim, si accidens est, nullo modo subsistit, quia non habet subsistentiam aliquam, sed in subiecto tantum est, ita quod haec determinatio ‘in subiecto’ diminuat rationem essendi vel subsistendi. Non enim nisi secundum quid est quod non nisi in subiecto est, et sic superflue ponitur ‘subsistens’. Est enim sensus quod accidens est ‘subsistens’, hoc est, quamdiu est, in subiecto est; et quando in subiecto non est, tunc non subsistit nec est.