Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 8.1, p. 122.5-18

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 122.11
Paraphrase Neutral
Et hoc quidem est accidens inseparabile. Similiter praedicatur moveri de homine et de equo et de individuis eorum, quod est accidens separabile. Sed, sicut dictum est, accidens principaliter praedicatur de individuis, secundo vero loco praedicatur de his speciebus quae continent sub se individua. Huic communitati Avicenna et Algazel addunt aliam ex ista causatam, quae similiter omnibus communis est universalibus, et est haec quod ‘quaecumque praedicantur de praedicato, omnia praedicantur etiam de subiecto’, ut si animal ut genus praedicatur de homine, omne quod substantialiter praedicatur de animali, praedicabitur substantialiter de homine, ut si animal est vivum et substantia, erit homo vivum et substantia.