in Albert the Great, Super Porphyrium 8.5, p. 127.9-17
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 127.15
ParaphraseConsensual
Differunt autem prima differentia sumpta ex ambitu communitatis eorum, ex eo quod genus continet sub se species, species vero continentur et non continent genera per talem continentiae modum, quamvis contineant genera alio modo, ut scilicet pars essentialis, quae est quasi materia, continetur a toto composito. Et hoc est hic interpositum ex dictis Avicennae. Probatio autem huius differentiae est quod genus in pluribus est secundum ambitum suae communitatis quam species, sicut patet ex antedictis.