in Albert the Great, Super Porphyrium 8.7, p. 131.14-22
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 131.21
ParaphraseNeutral
Differentia autem est inter genus et accidens. Prima quidem, quoniam genus sicut principium est ante species de quibus praedicatur, sicut principium est ante id cuius est principium. Accidentia vero posteriora sunt speciebus et individuis de quibus praedicantur; quamvis enim aliquod accidens sit inseparabile, tamen secundum naturam prius est illud cui accidit quam ipsum accidens. Subiectum enim oportet quod sit ens in se completum, ut dicit Avicenna, antequam sit occasio vel causa quod accidens sit in ipso.