in Albert the Great, Super Porphyrium 8.8, p. 135.4-27
Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 135.5, 135.21
ParaphraseNeutral
Et hoc est quod dicit Avicenna quod duae differentiae non eiusdem ordinis conveniunt ad speciei constitutionem, quarum una est prior et altera posterior; sicut rationale quod est communius quam homo, et mortale quod posterius est in eadem rationali natura acceptum et determinans ad speciem hominis. Quod autem dicitur quod species non conveniunt, ideo dictum est, quia species est id quod actu ultimo perfectum est in his quae formaliter perfecta sunt; et ex duobus actu perfectis non potest fieri aliquid in aliqua natura. Et quod dicitur de equo et asino convenientibus, quod fit mulus, in multis fit animalibus, sicut in cane et vulpe et aliis, quae sunt vicina secundum complexionem et ita quod unum temperat semen alterius - sicut frigiditate asini temperatur calor sanguinis vel seminis equi - et quorum idem vel vicinum est tempus impraegnationis. Et tunc etiam, ut dicit Avicenna, non conveniunt ad constitutionem animalis, cuius individua sint convenientia cum individuis alterius illarum specierum, sicut constitutum a duabus differentiis idem est cum individuis utriusque illarum differentiarum, quia individua muli non conveniunt cum individuis asini nec cum individuis equi.