Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 9.1, p. 142.7-21

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 142.12
Paraphrase Neutral
Quamvis in praehabitis iam determinatum sit id quod de quinque universalibus tradidit Porphyrius, tamen adhuc sunt quaedam, quae utile est scire, de his quae ex logicis doctrinis Arabum in Latinum transtulit Avendauth, Israelita philosophus, et maxime de logica Avicennae. Primum capitulum huius doctrinae est de comparatione istorum quinque | inter se, et haec hic ad perfectionem doctrinae ponimus. Dicimus igitur primo de primo universali, quod est genus, quod non est genus uniuscuiusque rei sive omnium rerum, sed illius solius genus est, quod est sub ipso, ut species. Similiter et differentia non est differentia uniuscuiusque rei, sed secundum hoc quod est divisiva, non est differentia nisi generis quod dividit; et secundum hoc quod est constitutiva, est differentia illius speciei, quam constituit sub genere diviso.