Avicenna [Ibn Sīnā]

in Albert the Great, Super Porphyrium 9.3, p. 145.50-64

Occurrence of the quotation formula
Avicenna, p. 145.64
Paraphrase Neutral
Attendendum autem quod omnia quinque tripliciter considerari possunt. Si enim in se accipiantur, ita quod ipsa res sive natura sine aliquo respectu sibi composito accipiatur et ipsa natura simplex consideretur, sic sunt naturae quaedam ista quinque, et praecipue genera et species, quae absoluto intellectu accipi possunt; tamen etiam de aliis est verum, quando non accipitur nisi id quod est differentia non in ratione differentiae, sed in ratione entis vel naturae cuiusdam; et hoc est verum de proprio, quando accipitur id quod est proprium non in proprii ratione, sed in simplicitate cuiusdam entis; et hoc etiam verum est de accidente, quando accipitur ut pars entis, et non in ratione qua cadit ad substantiam. Sic igitur haec accepta sunt naturae quaedam, ut dicunt Avicenna et Alfarabius.