Quae tamen proprietas non per unam rationem est in illis, ut ‘canis’, quod nomen est impositum latrabili et stellae caelesti et marino pisci propter unam proprietatem inventam in illis, quae est: omnia haec esse mordacia, cum tamen non una ratione mordacia sint. Analoga autem sive proportionaliter dicta sive, ut Arabes dicunt, ‘convenientia sunt media inter univoca et aequivoca’, quae sunt imposita diversis secundum esse et substantiam per respectum ad unum, cui proportionantur, ‘sicut ens, quod dicitur de substantia’ primo et principaliter ‘et de accidente’ secundario, quia est aliquid entis; ut quantitas dicitur ens, quia est mensura entis, et qualitas ens, quia est dispositio entis. Et hoc, ut dicit Averroes | in logica sua et Damascenus, fit tribus modis, scilicet proportione ad unum subiectum ut ens; et proportione ad unum efficiens actum, ut medicus dicitur vere medicus, qui secundum eam quae in ipso est, medicinam operatur; et medicus dicitur idiota medicum per experta vel inexperta imitans in opere medicandi et non operans secundum eam, quae in ipso sit, artem medicinae; et medicum dicitur instrumentum medicinae, per quod fit medicatio, ut clyster vel embotum vel aliquid huiusmodi. Dicitur tertio proportione eiusdem finis, ut sanum, quod principaliter est in aequalitate complexionis animalium, est et in cibo sicut conservante eandem sanitatem et in urina sicut indicante et in aëre vel loco sicut favente, et similiter est in aliis.