in Albert the Great, Super Porphyrium 5.2, p. 84.7-15
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 84.9
ParaphraseNeutral
Cum enim motus sit exitus de potentia ad actum, vel forma post formam fluens, ut dicit Averroes, oportet quod in toto motu actus privationi permixtus sit; privatio autem est in contrario, et ideo unum in toto motu suo contrario permixtum est. Et ideo in talibus intensio est secundum contrarii separationem; per talem enim separationem continue accedit ad esse in termino, cui vere nomen impositum est.