Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Super Porphyrium 8.3, pp. 124.61-125.1

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 124.68-69, 124.72
Paraphrase Neutral
Amplius quarta est differentia quod genus quidem in eo quod quid est praedicatur, differentia autem in eo quod quale quid est praedicatur, quemadmodum in antehabitis de differentia et genere dictum est. Amplius differentia quinta est quod genus quidem proximum unum est secundum unamquamque speciem, quod in ea contrahitur ad speciem constituendam; differentiae vero contrahentes sunt plurimae - quae licet secundum Averroem et Aristotelem generis sint determinationes, tamen in eodem motu a potentia prima generis ad speciem dicunt formas secundum rationem sibi succedentes, eo quod motus est forma post formam, sicut dicit Averroes super iii physicorum -, ut hominis id quod est animal unicum est genus, differentiae vero plurimae, ut rationale, mortale, mentis disciplinaeque perceptibile.