Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Super Porphyrium 8.8, p. 134.27-37

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 134.32
Paraphrase Neutral
Amplius secunda quidem proprietas est, qua differentia et distinguuntur, quod differentia ‘cum sit generalis’, ut in antehabitis dictum est, saepe in pluribus speciebus consideratur sicut et genus, quemadmodum quadrupes consideratur ut universale in pluribus animalibus specie differentibus. Cuius causam dicunt Avicenna et Averroes esse quod talis differentia pro genere ponitur et circumlocutio est generis species, quae vere species est et non genus, non consideratur secundum esse in pluribus specie differentibus, sed in his solis individuis quae sub eadem sunt specie.