Quia autem logica omnia considerat, prout sunt in anima sive intellectu eius, qui quaerit per notum sibi venire in notitiam ignoti, gratia horum considerat de voce significante ad placitum, et quid et qualiter significet; quod antiquiores Peripatetici, ut dicunt
Alfarabius et
Algazel, in quinque modis distinxerunt.