Algazel [al-Ġazālī]

in Albert the Great, Super Porphyrium 8.8, p. 133.32-54

Occurrence of the quotation formula
Algazel, p. 133.39-40, 133.54
Paraphrase Neutral
Commune vero etiam secunda communitate est etiam semper adesse speciem et differentiam his quae ipsis participant, et non alterari ab ipsis, sicut fit alteratio in accidentalibus formis. Et hoc docetur exemplo: semper enim est Socrates rationalis et semper Socrates est homo. Habitudo enim ista quae est particularis ad universale essentiale - sive sit totum esse ut species, sive sit pars esse ut differentia - perpetua est. Et ideo dicunt Avicenna et Algazel, quod haec semper est vera ‘Socrates est homo’, et haec ‘homo est animal’, et ‘animal est substantia’, et omnis illa propositio, in qua praedicatum est de ratione subiecti et clauditur in intellectu eius. Si quis autem sic inferat: ‘homo semper est animal vel animal semper est substantia; et esse hominem vel esse substantiam non diminuit | ab esse sicut cum dicitur homo mortuus; ergo si homo semper est animal, homo semper est’, patet quod non sequitur et est ibi fallacia secundum quid et simpliciter, quia, cum dicitur ‘homo semper est animal’, hoc quod dico ‘semper’ non dicit nisi sempiternitatem habitudinis subiecti ad praedicatum; et conclusio infertur, ac si dicat sempiternitatem simpliciter. Huius tamen consequentiae aliam dicunt causam Avicenna et Algazel.