Alfarabius [al-Fārābī]

in Albert the Great, Super Porphyrium 1.4, p. 7.33-50

Occurrence of the quotation formula
Alfarabius, p. 7.50
Paraphrase Neutral
Amplius sermo complexus, secundum quod complexus est, nec significat rem esse vel non esse. Si enim hoc esset, omnis sermo complexus rem esse vel non esse designaret. Et sic oratio deprecativa vel optativa vel subiunctiva rem esse vel non esse designaret; quod falsum est. Sermo igitur complexus, per hoc quod enuntiativus est, rem esse vel non esse significat. Per hoc autem quod esse vel non esse significat, non habet arguere et fidem facere de enuntiato. Per hoc igitur quod enuntiativus est, non est instrumentum, per quod logicus consequatur id quod intendit. Fidem autem facit per hoc quod ad formam argumenti collectus est. Argumentatio igitur logici instrumentum est. Logica autem generalis et docens de hoc est ut subiecto, per quod utens logicus in scientiam venit ignoti per notum. Argumentatio igitur logici docentis logicam proprium subiectum est. Et haec est trium philosophorum sententia, Avicennae scilicet et Alfarabii et Algazelis.