Alfarabius [al-Fārābī]

in Albert the Great, Super Porphyrium 1.5, p. 8.38-56

Occurrence of the quotation formula
Alfarabius, p. 8.56
Paraphrase Neutral
Istae igitur sunt duae partes logicae: una quidem, ut dentur principia, per quae sciatur diffinitio rei et quiditas, ita quod per principia illa doceatur, quae sit vera rei diffinitio et quae non, et quae videatur esse et non sit. Alia vero, ut doceantur principia, qualiter | per argumentationem probetur enuntiationis veritas vel falsitas, et ut doceatur illius argumentationis forma quantum ad figuram et modum et coniugationem sive complexionem, et ut doceatur eiusdem argumentationis materia, et ut doceatur, quae videatur esse argumentatio et non sit, eo quod apparentiam aliquam quidem habet, sed veram existentiam non habet; et ut doceantur cautelae, quibus opponens vel respondens per aliquam occasionem impediatur, vel promoveatur, a conatu veritatis vel ad hoc quod perspecte videat veritatem et non divertat ab ipsa. Sed prima harum partium vel ab antiquis tradita non est, vel ad nos non pervenit. Hanc etiam partem dicunt Avicenna et Alfarabius ad Arabes non pervenisse.