Hoc idem probatur per diffinitionem universalis tam ex verbis Aristotelis quam ex verbis
Avicennae et
Alfarabii. Est enim ‘universale unum de multis et in multis’. Si autem est in multis, non habet esse separatum ab illis. Et ideo dicunt quod universale est, quod aptum est esse in multis, et in hoc differt a singulari.