in Albert the Great, Metaphysica III.3.9, p. 147.88-98
Occurrence of the quotation formula
Subtilitas Peripateticorum, p. 147.88-89
DigressionNeutral
In contrarium autem huius Peripateticorum obicit subtilitas, dicens omne quod est principium entium, aut in quid aut in quale esse praedicatum de ipsis. Et si quidem in quid sit praedicatum, oportet ipsum esse principium ut subiectum primum, quod primum est ad esse potentia et primum subiectum. Si autem sit praedicatum in quale, oportet tamen illam qualitatem esse substantialem, sicut est actus rerum et differentia. Et ideo dicunt illam verissime esse rerum substantiam et entium formam. In his autem principiis neque potentia est actus neque actus potentia.