in Albert the Great, Super Porphyrium 2.3, p. 22.37-48
Occurrence of the quotation formula
Liber de causis, p. 22.38
ParaphraseConsensual
Adhuc autem etiam per hoc confirmant hoc quod dicunt, quod in libro de causis multipliciter probatum est quod res in causa non est nisi per modum et virtutem causae et causa in effectu non est nisi per modum et virtutem effecti per causam. In effectu autem causa non est nisi per formam, quam in effectum causa producit; quia omne quod de potentia producitur ad effectum, non producitur nisi per id quod est in effectu, tam in univocis actionibus quam in aequivocis, quia aequivocae ad univocas reduci necesse est. Forma igitur primae intelligentiae agentis in hoc quod effectus est, non est id nisi per conditionem et virtutem effectus.