in Albert the Great, Super Porphyrium 2.4, p. 27.55-64
Occurrence of the quotation formula
Liber de causis, p. 27.58
ParaphraseConsensual
Tertia ratio Platonis fuit, quia quod est in ordine naturae primum, est causa et principium eius quod secundum est in eodem naturae ordine, sicut in libro fontis vitae et in libro de causis est probatum. Quantum autem secundum rationem quantitatis acceptum constat quod secundum ordinem naturae est ante hoc quantum sensibile. Ergo secundum ordinem naturae causa est ipsius et principium. Non autem causa et principium, nisi quod est simplex et universale. Principium ergo, quod est simplex et universale, quantum est et corporale.