in Albert the Great, Metaphysica III.3.9, p. 148.30-39
Occurrence of the quotation formula
Peripatetici, p. 148.30
DigressionNeutral
Quod contra Peripatetici dicebant naturam eam et substantiam, secundum hoc quod differens substantia est a natura generis, non esse in genere nec educi eam de ipso, sed secundum esse potentiale forma et differentia est in genere et ad esse actuale educitur de ipso. Et ideo prior est actus potentia substantia et ratione. Est autem et simplicior, cum non dividatur nisi per accidens quantitate materiae, et est ratio sua secundum unumquodque dividentium eadem, similiter autem et operatio substantialis.