in Albert the Great, Metaphysica I.4.10, p. 61.59-67
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 61.59
DigressionCritical
Attende autem, quod Averroes dicit peccasse Parmenidem in hoc quod illud unum quod est omnia, putabat esse unitatem, quae est discretae quantitatis principium, quae est numerus. Et hoc ego non puto, quia parum experti in philosophia sciunt hoc unum quod convertitur cum ente et in genere non est, unum, quod principium numeri est, non esse; sed potius ita intelligendum est, sicut diximus et de positione et de peccato ipsius.