Averroes [Ibn Rušd]

in Albert the Great, Metaphysica I.5.5, p. 75.66-75

Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 75.66
Paraphrase Critical
Aliter autem dicit Averroes obicere Aristotelem contra Platonem, dicens quod Aristoteles vocat numerum aequalem numerum parem, et quod inconveniens est dicere, quod par numerus numeret et non impar, cum uterque sit numerus. Et dicta ista non sunt curanda, quia non est verum quod Plato posuerit numerum mathematicum esse rerum principium, sed potius numerum rerum, sicut dictum est in antehabitis. Et haec perversitas contingit ex translatione Arabica, quae mendosa et corrupta est