in Albert the Great, Metaphysica III.3.5, p. 144.59-72
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 144.61, 144.71
DigressionCritical
Haec igitur est disputatio et causa praeinductae quaestionis, quam aliter in praecedentibus disputavimus sequentes Averroem, qui in alio eam intellectu exponit. Et videtur sua expositio verum Aristotelis intellectum non tangere, quia parum est quaerere, utrum unus et idem modus sciendi sit subiectum scire et accidens. Et talis quaestio non est de principiis, sed, prout hic disputatur, quaestionis habet rationem et est de principiis. Adhuc autem non est inconveniens passionem concludi de subiecto per diffinitionem subiecti, si subiectum non ut subiectum tantum, sed ut subiectum et causa passionis diffiniatur, quod tamen Averroes habet pro inconvenienti.