Occurrence of the quotation formula
Philosophi Peripatetici, p. 10.9
ParaphraseNeutral
Ex omnibus igitur inductis concluditur, quod alia quaedam animalium vivunt in regimine suae vitae solis imaginationibus et memoriis. Diximus enim in scientia de anima, quod imaginatio reservatio est specierum sensibilium, prout sunt imagines rerum; et hoc modo aliquid memoriae est imaginatio. Memoria autem est coacervatio convenientium et inconvenientium ad vitam, ad quas intenditur per motum; et ideo intentiones a philosophis Peripateticis talia vocantur.