Amplius, forma, quae praedicatur de omnibus similitudinem essentialem habentibus, aut est una et eadem re et nomine aut nomine quidem eadem, sed re diversa. Et si est eadem re et nomine forma, una erit in omnibus re et numero. Si autem est diversa re et nomine eadem, tunc aequivoce praedicatur. Et haec est ratio Averrois in quibusdam librorum suorum, et reputat eam fortem et insolubilem. In contrarium autem huius est, quod sicut in praemissis habitum est, quaedam formarum dividitur quantitate et quaedam dividitur formalibus differentiis. Et quocumque modo fiat, forma semper agitur in pluralitatem. Adhuc autem omnis forma numeratur numero subiecti; constat autem subiecta esse plura; plures igitur sunt et formae et multae numero.Huius autem quaestionis veritas satis patet in disputatione priori, in qua sententiam Aristotelis declaravimus. Forma enim, secundum quod in multis, multiplicatur per aliud, secundum autem quod est de multis, est una per se et secundum rationem, non habens ex se diversitatem numeri. Licet autem sit una secundum originem et in se et secundum quod est de multis, tamen cuilibet harum unitatum quaedam est annexa pluralitas. Una enim idea in lumine intellectus practici pluralitatem habet rationum ad speciem et finem operum relatarum, sicut unus intellectus ratio est nervi et ossis et manus et pedis, quando intellectus corpus operatur, cum tamen intellectus in se idea sive species una sit, et hanc pluralitatem facit relatio speciei intellectus ad opus. Formae autem secundum se conexa est virtutum et potestatum pluralitas, et hanc pluralitatem facit fluxus formae de pluribus per ordinem ante se propositis, sicut plurium potestatum est vita quam esse et sensus quam vita et intellectus quam sensus. Formae autem, quae est de multis, conexa est subiectorum pluralitas secundum potentiam vel actum, quia vel est in multis vel in multis potest esse, quantum est de sua natura, cum sit communicabilis. Hoc igitur modo forma est una de multis re et ratione, sicut dicit Averroes. Separata enim ab hic et nunc remanet id quod idem est ubique et semper, cuius locus et species est intellectus, eo quod, sicut diximus in libro de natura animae et opere ipsius, intellectus est species intelligibilium et locus. Erit enim agens intelligibilia per intellectum agentem, et est species intelligibilium per lumen agentis, quod proprie est intelligibilium forma, et est locus intelligibilium per intellectum possibilem. Ex his enim tribus et minimis natura constat intellectualis, et haec se habent sicut sol et lumen solis et perspicuum ad coloris esse, secundum quod est motivus visus. Et hoc modo dicunt philosophi, quod idem est universale in omni intellectu et est ubique et semper praesentia sui potius quam informatione subiecti alicuius.