in Albert the Great, Metaphysica V.2.6, p. 243.36-46
Occurrence of the quotation formula
Averroes, p. 243.38
ParaphraseConsensual
Est autem hic attendendum, quod licet adiectivum primo intellectu dicat accidens et secundario dicat subiectum, sicut dicit Averroes, et si primo diceret subiectum, esset nugatio, cum dicitur homo albus, et sensus esset, homo homo albus, et illud adiectivum iterum diceret subiectum, ut diceretur, homo, homo, homo albus, et abiret hoc in infinitum: tamen albus et alia adiectiva dicunt secundum se existens, sicut patet in divisione entis supra posita, ubi diximus, quod ens secundum se dicitur secundum figuras praedicamentorum.